CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Asellorum species permultæ ac primùm de Marlutio vulgari.

1. Multos pisces deinceps enumeraturi sumus: vulgarem in plerisque Europæ tractibus denominationem habentes, quorum nullum peculiare vocabulum apud antiquos reperimus: nisi quis eos sub Asellorum phalange connumeret: sic enim omnes tam marinos, quàm fluuiales, aut stagnorum pisces, præter cæteros segnes atque ignauos appellauerunt antiqui: quanquam hos à cineritio colore dictos putet Varro, unde EpicharmusPæœcilogastoras appellasse visus est. Huius autem notæ primus à nobis hoc loco recensebitur qui Græcis ὀνίσκος, Gallis nostris Marlutius (quasi maris Lucium ab ipsa similitudine dicere vellent) appellatus est: etsi Lucium marinum impropriè Corcirensium & Cretensium vulgus Sphirænam hoc nomine appellent. A Genuensibus autem piscis hic Nasellus, prima detracta litera (Asellum dicere volentibus) nuncupatur. Mollis omnes huius generis pisces sunt carnis, quemadmodum Murenæ, Buglossi ac Passeres, quibus Philotimus addit Gobiones, Percas, Turdos, Merulas, ac Lacertos. Hoc autem (nequis vocum affinitate hallucinetur) inter molles, & mollis carnis pisces interest: quòd molles absolutè appellentur ii, qui exangues sunt, nullámque testam, spinas aut squamas habeant, etsi carne sint in coquendo dura ac contumaci: Mollis autem carnis, è re ipsa nominantur: qui cùm sanguinei ac spinosi sint, tamen habent carnem coctu facilem ac delicatam. Proinde Marlutius oblongo & tereti est corpore, colore cineritio, glabra cute: in cuius tergore duas habet pinnas, unicam ab ano ad caudam, caudæ verò pinnam rotundam ostendit. Cirrhum quoque sub mento: & branchias utrinque quatuor. Ore est prægrandi, & veluti rescisso: cuius dentes tenues in multos ordines dispositi, palatum undecunque exasperant: atque in faucibus ossicula ut in dentali exasperata astendit. Cor illi ex diaphragmate interseptum est pericardio inclusum. {123} Hepar in duos lobos distinctum. Stomachus oblongus, innumeris appendicibus ad pilorum circumseptus, à quo ieiunum oritur, laxum ac pallidum, de quo item Ileon duobus semicirculis ad rectum descendens, gracile id quidem ac rubicundum. Folliculum item habet candidissimum, spinæ annexum, quo in natatione plurimum adiuuatur. Calculos in capite duos candidos habet: iis propemodum similes qui in Sparo reperiuntur. Cæterum Atherinis ac deiectamentis marinis, ut & Gobionibus vescitur.
Ὀνίσκος, Græcis: Latinis, Asellus: Vulgo, Marlucius: Genuensibus, Nasello: Romanis, Merluzzo. {124}