CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Rhombus.

1. Rhombum Latini, ac post eos Itali à turbinata corporis figura vocauerunt, quem Galli Turboum pro Turbinato dicere maluisse videntur, Un Turbot. Psittam nullo cum Passeribus discrimine apud Aristotelem Gaza conuertit: quemadmodum & Oppianus hoc versu,
Et Clariæ, Psettæ, Scepani, Eriglis, Asellus.
2. Galenus tamen Rhombum à Psitta seorsim nominauit: Est enim Psitta, ut postea docebimus, Galorum Plya. Maximus ex nostro Oceano Rhombus adfertur, tantæ interdum molis ac carnis (quam nultam ac delicatam habet) ut quadraginta librarum pondus excedat, lautioribus ob hoc mensis in Francia præter cæteros expetitus. Pelle est rugosa, cineritia, notis albicantibus distincta, acutis veluti clauibus osseis undecunque armata, ut in altera Raiæ specie dictum est, verùm id non semper: Sed & linea quædam candida incurua, cutem à lateribus utrinque intercipit, quæ & cæteris omnibus commmunis est. Quod reliquum est, Rhombi (ut & Doradæ) caput multis spinosis ossibus refertum est, tantæ inter se differentiæ ac varietatis, ut omnia ferè fabrilia instrumenta in eo reperiri posse vulgus existimet. Atque ut Rhombum à Passere facilè distinguas, utrunque piscem sic in latus disponito, ut oculi cælum, mentum dorsum versus spectent: reperies in Rhombo partem supinam dextram esse, Passeris autem sinistram. Quinetiam in Rhombis, quidam, præter alios, mihi conspecti sunt, oculos in ceruice quasi in tergore collocatos habuisse: quod ideo à me dictum est, ne tu in aliis decipiaris. Cætera ex sequenti figura facilè concipies. {140}
Ῥώμϐος, Græcis: Rhombus, Latinis: Italis, un Rhombo: Gallis, Un Turbot. {141}