Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Petrus Bellonius - De aquatilibus. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Rhombus alter Gallicus.
1. Gallis tantùm peculiare nomen à Rhombo diuersum habet, quæ Barbua aut Barbata nescio qua ratione dicitur. Nam etsi Venetiis, Romæ, & Massiliæ frequenter reperiri soleat, tamen & Rhombi nomen habere, & pro Rhombo apud eas nationes diuendi solere persæpe conspexi. Unde hoc mihi plurimùm admirandum esse visum est, quòd tam insignem formæ varietatem, nulla etiam nominis diuersitas consequeretur. Nunquam enim Barbua ad eam magnitudinem, quam Rhombus, accedit: éstque leuiore ac magis plano corpore, minúsque carnoso, solido, ac delicato: capite etiam magis elato ac grandi. Cætera, etsi cum Rhombo conueniunt, tamen ita oculis omnium obiecta sunt, ut ne mulierculam Parisinam fallere possint.