Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Rhombus alter Gallicus.
1. Gallis tantum peculiare nomen a Rhombo diversum habet, quæ Barbua aut Barbata nescio qua ratione dicitur. Nam etsi Venetiis, Romæ, et Massiliæ frequenter reperiri soleat, tamen et Rhombi nomen habere, et pro Rhombo apud eas nationes divendi solere persæpe conspexi. Unde hoc mihi plurimum admirandum esse visum est, quod tam insignem formæ varietatem, nulla etiam nominis diversitas consequeretur. Nunquam enim Barbua ad eam magnitudinem, quam Rhombus, accedit: estque leviore ac magis plano corpore, minusque carnoso, solido, ac delicato: capite etiam magis elato ac grandi. Cætera, etsi cum Rhombo conueniunt, tamen ita oculis omnium objecta sunt, ut ne mulierculam Parisinam fallere possint.