Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Petrus Bellonius - De aquatilibus. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Passer.
1. Passerum permultas apud nostros species comperio, quarum enumerationem dum sigillatim ac breuiter persequor, hoc imprimis animaduerto, maximam huius piscis speciem (hoc est, quæ in maiorem molem excrescit) Gallis Plyam, nescio qua ratione, quotidie vocari. Quæ à quadratulo sibi congeneri pisce (vulgo Carlet), nonnisi ipsa forma ac magnitudine differre videtur: Est enim Plya quadratulo tantùm maior: qui ad quadrangulum proximè accedit. Proinde uterque piscis flauis lituris in supina ac cinerea tergoris parte suggillatur, quæ alioqui subtus, ut in reliquis planis, albicat. {142}
Quadratulus vulgo, Carlet. {144}