CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Passer fluviatilis vulgo flesus.

1. Fluuiatilis est piscis ad Passerem (demptis luteis maculis) accedens, qui Britannis ex Tamesi flumine adductus Phlonder, nostris Gallis Flesus, appellatur Un flez, paulò longiore quàm passeris corpore, ac dum adoleuit, crassiore. Aspera quadam linea secundum spinam in prona, ac candida, atque adeò supina, ac liuida eius parte insignis. Sed & in branchiarum spineo operimento, quiddam ipso contactu asperum percipies, punctis nigrioribus, ceu ab acu quodam impressis aspersum, in quo à reliquis suæ notæ piscibus facilè discrepat. Est & illi quædam aspera linea, ad radices pinnarum posita, eius latera utrinque ambiens.