CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 05/06/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Passer fluviatilis vulgo flesus.

1. Fluuiatilis est piscis ad Passerem (demptis luteis maculis) accedens, qui Britannis ex Tamesi flumine adductus Phlonder, nostris Gallis Flesus, appellatur Un flez, paulo longiore quam passeris corpore, ac dum adolevit, crassiore. Aspera quadam linea secundum spinam in prona, ac candida, atque adeo supina, ac livida ejus parte insignis. Sed et in branchiarum spineo operimento, quiddam ipso contactu asperum percipies, punctis nigrioribus, ceu ab acu quodam impressis aspersum, in quo a reliquis suæ notæ piscibus facile discrepat. Est et illi quædam aspera linea, ad radices pinnarum posita, ejus latera utrinque ambiens.