Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Petrus Bellonius - De aquatilibus. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Fleteletus.
1. Martius est piscis, atque adeò fluuiatilis, & Passerini generis, qui Fleteletus dicitur, ab Anglico tractu ad nos circa quadragesimam, ac paulò pòst, deferri solitus: Fleso ut plurimùm maior, sed carnis æquè candidæ, quam, festucis craticulæ admotis, nostrates exassare solent, ac butyro condire, quemadmodum & reliquos Flesos ac Limandas: cui pisci Britannicum vulgus Helbut nomen indidit. Hoc vocabulum quanquam apud plerosque nostri vulgi ichthyopolas transierit, mirum est tamen cui maior eius pars diminutiuo vocabulo usa, Fleteletum appellauerit, cùm & Fleso & Limanda sit multò maior ac delicatior, immò vel ob hoc magis apud nos rarissimus. {145}