CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 14/05/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Fleteletus.

1. Martius est piscis, atque adeo fluviatilis, et Passerini generis, qui Fleteletus dicitur, ab Anglico tractu ad nos circa quadragesimam, ac paulo post, deferri solitus: Fleso ut plurimum major, sed carnis æque candidæ, quam, festucis craticulæ admotis, nostrates exassare solent, ac butyro condire, quemadmodum et reliquos Flesos ac Limandas: cui pisci Britannicum vulgus Helbut nomen indidit. Hoc vocabulum quanquam apud plerosque nostri vulgi ichthyopolas transierit, mirum est tamen cui major ejus pars diminutivo vocabulo usa, Fleteletum appellaverit, cum et Fleso et Limanda sit multo major ac delicatior, immo vel ob hoc magis apud nos rarissimus. {145}