CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 05/06/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Limanda.

1. Flesorum ac Passerum species, ipsa corporis magnitudine, ad Quadratulum accedens ob tenuitatem corporis, (quam cum dolabra diffissis asseribus in laminas communem habet) vulgus Limandas vocat, etiam Limandæ nomen adeptum est. Aquatile hoc piscis genus, Italis ut et Flesus ignotum, Anglis admodum vulgare, apud quos Brut vocari solet. Sursum quidem fulvum, deorsum vero candidum, Fleso rotundius, Quadratulo longius, quodque aeri lucidiori expositum, pellucidum apparet. Dentes cæteris sui generis piscibus longiores, squamas conspicuas, valde tenues fert atque asperas, quæque difficillime a cute adimuntur. Quod cum solea quidem magis commune, cum cæteris passerinis minus habet familiare. Exiccatur in litore ob maximum proventum, et ad mediterraneos Germanos transfertur. Gallis autem nostris ex ipso litore Britannico ac Neustrico, recens adferri solet.