CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Solea.

1. Sfoliam à quadam maioris arborum folii forma Venetorum vulgus nominat, Latini ab ea quam cum calceorum soleis similitudine habet, Soleam vocauerunt, nonnulli falsò Passerem: unde Philotimum reprehendit Galenus, quòd Passeris aut Psittæ vocabulum ad Buglossum (sic enim Græci Soleam à linguæ bubulæ figura nominant) nulla speciei habita ratione, temere transferret: Est enim (inquit ille) Solea mollior, præstantior, ac cibi iucundioris. Buglossam quoque appellauit Oppianus,
Trachurúmque greges, Buglossǽque, & Platanuri.
2. Quod vocabulum imitatus Plautus, Lingulacam nominauit, unde etiam Romanorum vulgus Len {146} guatam vocat. Soleæ (inquit Plinius) cum Rhombis non intrant Pontum. Illæ enii ad flumina è mari transeuntes, multùm pinguescunt, ac crassiores euadunt: quales nos Londini è Tamesi vidimus, & in Mediterraneis urbibus per paria diuendi, ut crassiores emptori appareant. Vulgus nostrum à carnis delicata (solida tamen & candida) iucunditate, Perdicem marinam cognominauit, ut & antiqui Scepanum Attagenem marinum dixerunt. Oblongiori est, quàm quiuis alius Passerinus piscis, corpore, ac minus omnium lato, pinnis undecunque usque ad caput (quod breuissimum habet) circumsepto: cute (si contrectetur) squamulis visum effugientibus, asperiuscula. Sursum subnigra, nullis maculis distincta, per medium in duos veluti musculos diuisa, subtus candida. Cætera cum reliquis huius generis piscibus habet ferè consimilia. Optimæ Soleæ ex Nouo portu, quem Neuportum vocant, ad nos adferuntur, quæ frixæ, ac per medium dissectæ, siccam, miniméque viscosam habent carnem, spinámque integram, nullo negotio (ut vera Persica nucleum) relinquunt. Quæ verò ex Stapulensi portu (vulgus vocat Estaples) ad nos veniunt, ut breuiores sunt ac nigriores, sic carne viscosa constant, neque spinam relinquunt. Quamobrem has ad aliarum differentiam vulgus nostrum Polas appellauit, de qua mox disseremus. {147}
Solea & Lingulaca, Latinis: Βουγλώσσα, Græcis: Venetis, Sfoia: Romanis, Lenguatta: Vulgo, Une Sole. {148}