CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 17/05/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Solea.

1. Sfoliam a quadam majoris arborum folii forma Venetorum vulgus nominat, Latini ab ea quam cum calceorum soleis similitudine habet, Soleam vocaverunt, nonnulli falso Passerem: unde Philotimum reprehendit Galenus, quod Passeris aut Psittæ vocabulum ad Buglossum (sic enim Græci Soleam a linguæ bubulæ figura nominant) nulla speciei habita ratione, temere transferret: Est enim (inquit ille) Solea mollior, præstantior, ac cibi jucundioris. Buglossam quoque appellavit Oppianus,
Trachurumque greges, Buglossæque, et Platanuri.
2. Quod vocabulum imitatus Plautus, Lingulacam nominavit, unde etiam Romanorum vulgus Len {146} guatam vocat. Soleæ (inquit Plinius) cum Rhombis non intrant Pontum. Illæ enii ad flumina e mari transeuntes, multum pinguescunt, ac crassiores evadunt: quales nos Londini e Tamesi vidimus, et in Mediterraneis urbibus per paria divendi, ut crassiores emptori appareant. Vulgus nostrum a carnis delicata (solida tamen et candida) jucunditate, Perdicem marinam cognominavit, ut et antiqui Scepanum Attagenem marinum dixerunt. Oblongiori est, quam quivis alius Passerinus piscis, corpore, ac minus omnium lato, pinnis undecunque usque ad caput (quod brevissimum habet) circumsepto: cute (si contrectetur) squamulis visum effugientibus, asperiuscula. Sursum subnigra, nullis maculis distincta, per medium in duos veluti musculos divisa, subtus candida. Cætera cum reliquis hujus generis piscibus habet fere consimilia. Optimæ Soleæ ex Novo portu, quem Neuportum vocant, ad nos adferuntur, quæ frixæ, ac per medium dissectæ, siccam, minimeque viscosam habent carnem, spinamque integram, nullo negotio (ut vera Persica nucleum) relinquunt. Quæ vero ex Stapulensi portu (vulgus vocat Estaples) ad nos veniunt, ut breviores sunt ac nigriores, sic carne viscosa constant, neque spinam relinquunt. Quamobrem has ad aliarum differentiam vulgus nostrum Polas appellavit, de qua mox disseremus. {147}
Solea et Lingulaca, Latinis: Βουγλώσσα, Græcis: Venetis, Sfoia: Romanis, Lenguatta: Vulgo, Une Sole. {148}