Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Petrus Bellonius - De aquatilibus. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Solea altera.
1. Dubium non est, quin id Passeris genus, quod vulgus nostrum Polam appellat, à Solea sit longè diuersum. Hoc enim ab ea differt, quòd os ei oppositum ostendat, quemadmodum & Rhombus Passeri: Hanc enim, si iuxta Soleam eodem situ componas, os Polæ in sinistrum, Soleæ verò in dextrum reperies latus vergere. Corpus huius Soleæ speciei breuius esse solet, ac lumini expositum translucet. Os habet dentibus tenuibus obseptum, eiúsque corporis pars supina squamis caret, quas prona ostendit. Polam hanc Massilienses Seruantinum, ut & Aselli speciem aliquam superius dictam, ab albedine Capellanum vocauerunt: Romanum vulgus Linguam nominat ad Soleæ, quam Lenguattam vocare solet, differentiam. Vilioris est pretii quàm Solea.