CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 05/06/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Solea altera.

1. Dubium non est, quin id Passeris genus, quod vulgus nostrum Polam appellat, a Solea sit longe diversum. Hoc enim ab ea differt, quod os ei oppositum ostendat, quemadmodum et Rhombus Passeri: Hanc enim, si juxta Soleam eodem situ componas, os Polæ in sinistrum, Soleæ vero in dextrum reperies latus vergere. Corpus hujus Soleæ speciei brevius esse solet, ac lumini expositum translucet. Os habet dentibus tenuibus obseptum, ejusque corporis pars supina squamis caret, quas prona ostendit. Polam hanc Massilienses Seruantinum, ut et Aselli speciem aliquam superius dictam, ab albedine Capellanum vocaverunt: Romanum vulgus Linguam nominat ad Soleæ, quam Lenguattam vocare solet, differentiam. Vilioris est pretii quam Solea.