CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 05/06/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Tenia, altera Soleæ species.

1. Teniam Aristoteles et Oppianus vocaverunt Alexandriæ, Canopi, et Seleuciæ in Antiochia frequentem piscem, ad Soleam plurimum accedentem (ac cibi æque delicati) nisi gracilior esset, pinnasque tantum haberet binas. Hunc Gaza Vittam conuertit: Romanum vulgus Sfoliam vel Sfolium eodem quo et Veneti nomine, Soleam appellare consuevit. Cui ob corporis tenuitatem atque exiguitatem imbellis epitheton tribuit Oppianus hoc versu,
Teniæ imbelles, et picto Mormylus ore.
2. Ac de Planis quidem hactenus. De Latis nunc est disserendum. {149}