CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Tenia, altera Soleæ species.

1. Teniam Aristoteles & Oppianus vocauerunt Alexandriæ, Canopi, & Seleuciæ in Antiochia frequentem piscem, ad Soleam plurimùm accedentem (ac cibi æquè delicati) nisi gracilior esset, pinnásque tantùm haberet binas. Hunc Gaza Vittam conuertit: Romanum vulgus Sfoliam vel Sfolium eodem quo & Veneti nomine, Soleam appellare consueuit. Cui ob corporis tenuitatem atque exiguitatem imbellis epitheton tribuit Oppianus hoc versu,
Teniæ imbelles, & picto Mormylus ore.
2. Ac de Planis quidem hactenus. De Latis nunc est disserendum. {149}