Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Petrus Bellonius - De aquatilibus. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Dorada aut Aurata Gallica, quam Itali Diui Petri piscem nominant.
1. Conspicuus & insignis est admodum piscis, cui ob colorem, ex auro ad latera concinnè admodum refulgentem, vulgus nostrum (etiam si antiquorum Auratam planè ignoret) Doradæ, hoc est Auratæ nomen indidit. Quem piscem ob insignem ac diuinam quandam memoriam, alii Christo, alii Diuo Petro dedicarunt: unde vulgus Græcorum Christopsarum, Italicum sancti Petri piscem, vulgus Romanum Cetolam appellauit: ob id maximè, quòd in eius dorso utrinque gemini orbes ad latera appareant, in formam impressi in his partibus digiti, dum fortasse Diuus Petrus (iubente Christo) hunc extraheret, atque ab eius ore numum pro tributo eliceret. Gillius ab antiquis Græcis Zeus dictum fuisse putat, à Ioue qui Zeus Græcis dicebatur. Massilienses ob insignem eius voracitatem Trueiam quasi Porcam vocauerunt: Genuenses ab orbiculari eius forma Rotulum: Baionenses ab aureo atque micante colore, quem habet cum adulti Galli rustici maioribus plumis communem, appellauerunt un Iau, vel Un Cocq. Romæ paruo erat in pretio, antequam Galli Cardinales, mortuo Paulo Pontifice tertio, illuc proficiscerentur: éstque in ea regione multò minor, quàm Lutetiæ: squamis canret, tenuíque est ac lato corpore, carniuorus, ore extento atque latissimo, oculis magnis ac profundis. {151}
Quibusdam Cetola dicitur, Gallis, Doree: Christopsarum vulgaribus Græcis: Rotulus Genuensibus, Piscis sancti Petri Italis: Truege, vel Trueue Massiliensibus: Un Iau, vel Un Cocq Baionensibus. {152}