Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Dorada aut Aurata Gallica, quam Itali Divi Petri piscem nominant.
1. Conspicuus et insignis est admodum piscis, cui ob colorem, ex auro ad latera concinne admodum refulgentem, vulgus nostrum (etiam si antiquorum Auratam plane ignoret) Doradæ, hoc est Auratæ nomen indidit. Quem piscem ob insignem ac divinam quandam memoriam, alii Christo, alii Divo Petro dedicarunt: unde vulgus Græcorum Christopsarum, Italicum sancti Petri piscem, vulgus Romanum Cetolam appellavit: ob id maxime, quod in ejus dorso utrinque gemini orbes ad latera appareant, in formam impressi in his partibus digiti, dum fortasse Divus Petrus (iubente Christo) hunc extraheret, atque ab ejus ore numum pro tributo eliceret. Gillius ab antiquis Græcis Zeus dictum fuisse putat, a Jove qui Zeus Græcis dicebatur. Massilienses ob insignem ejus voracitatem Trueiam quasi Porcam vocaverunt: Genuenses ab orbiculari ejus forma Rotulum: Baionenses ab aureo atque micante colore, quem habet cum adulti Galli rustici majoribus plumis communem, appellaverunt un Jau, vel Un Cocq. Romæ parvo erat in pretio, antequam Galli Cardinales, mortuo Paulo Pontifice tertio, illuc proficiscerentur: estque in ea regione multo minor, quam Lutetiæ: squamis canret, tenuique est ac lato corpore, carnivorus, ore extento atque latissimo, oculis magnis ac profundis. {151}
Quibusdam Cetola dicitur, Gallis, Doree: Christopsarum vulgaribus Græcis: Rotulus Genuensibus, Piscis sancti Petri Italis: Truege, vel Trueue Massiliensibus: Un Jau, vel Un Cocq Baionensibus. {152}