Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Callychthis.
1. Totus est aureus atque argenteus piscis, qui ab insigni pulchritudine Græcis Καλλιχθὺς appellatus est, Tyrrheno familiaris, Adriatico non item: Romanis atque Neapolitanis Fietola appellatus, nullum tamen inter apprime delicatos pisces nomen retinens: de eo sic Oppianus cecinit,
Polypodas agitata petit cognomine pulcher.
2. Sunt qui Callyonimum, nonnulli Hellopem, alii Licon esse credant: de quibus tamen seorsim a nobis actum est. Nulli pelagio pisci nomen hoc Græcum rectius conuenire, quam Romanorum Fietolæ existimavimus: ut qui totus fere sit argenteus, ut Lampuga: ac præterea multis aureis lituris variegatus. Latus est ac planus, caudam lunatam habens: Linguam carnosam, delphini modo, ad humanam accedentem, suisque partibus omnino absolutam: quod præter cæteros branchiis præditos pisces solus habere mihi visus est. Quemadmodum et hoc sibi etiam peculiare, quod præter omnium piscium morem, pinnis sub ventre careat, estque prorsus inermis: Branchias utrinque quatuor gerit, si quidem eam, quam capiti conjunctam habet, annumeres. Superiorem maxillam fixam ac immobilem, ut Scarus et Exocetus habet: atque, ut ait Oppianus,
Dentibus obtusis est illi rictus inermis.
3. Cantharo quidem similis est, sed eo major evadit, non tamen æque crassus. Lineam habet a capite sub ventre ad umbilicum extensam, atque utrinque in cervice nigram maculam. Squamis undecunque caret, præterquam in eo linæ ductu, qui piscis hujus latera distinguit: ventrem quoque parvum habet, ut et Lechia et Lampuga. Quamobrem et ei arcte intestina inter se cohærent, quæ tam numerosis spiris in orbem circumductis ita inter se complicantur, ut globulum esse dicas: hepar unius tantum lo {153} ci nullo felle præditum, stomachum in V literam efformatum, cujus infima pars in mucronem turbinatur: atque ad ejus pylorum tam numerosas videas appendices, ut (quemadmodum nec in Thynno, Pelamide, ac Scombro) nullis artibus numerari possint. Intestina fulcit glandulosum pancreas. Lien illi stomacho subest. Cætera ex hac pictura percipies.