Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Petrus Bellonius - De aquatilibus. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 13/10/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Callychthis.
1. Totus est aureus atque argenteus piscis, qui ab insigni pulchritudine Græcis Καλλιχθὺς appellatus est, Tyrrheno familiaris, Adriatico non item: Romanis atque Neapolitanis Fietola appellatus, nullum tamen inter apprimè delicatos pisces nomen retinens: de eo sic Oppianus cecinit,
Polypodas agitata petit cognomine pulcher.
2. Sunt qui Callyonimum, nonnulli Hellopem, alii Licon esse credant: de quibus tamen seorsim à nobis actum est. Nulli pelagio pisci nomen hoc Græcum rectius conuenire, quàm Romanorum Fietolæ existimauimus: ut qui totus ferè sit argenteus, ut Lampuga: ac præterea multis aureis lituris variegatus. Latus est ac planus, caudam lunatam habens: Linguam carnosam, delphini modo, ad humanam accedentem, suísque partibus omnino absolutam: quod præter cæteros branchiis præditos pisces solus habere mihi visus est. Quemadmodum & hoc sibi etiam peculiare, quòd præter omnium piscium morem, pinnis sub ventre careat, éstque prorsus inermis: Branchias utrinque quatuor gerit, si quidem eam, quam capiti coniunctam habet, annumeres. Superiorem maxillam fixam ac immobilem, ut Scarus & Exocetus habet: atque, ut ait Oppianus,
Dentibus obtusis est illi rictus inermis.
3. Cantharo quidem similis est, sed eo maior euadit, non tamen æquè crassus. Lineam habet à capite sub ventre ad umbilicum extensam, atque utrinque in ceruice nigram maculam. Squamis undecunque caret, præterquàm in eo linæ ductu, qui piscis huius latera distinguit: ventrem quoque paruum habet, ut & Lechia & Lampuga. Quamobrem & ei arctè intestina inter se cohærent, quæ tam numerosis spiris in orbem circumductis ita inter se complicantur, ut globulum esse dicas: hepar unius tantùm lo {153} ci nullo felle præditum, stomachum in V literam efformatum, cuius infima pars in mucronem turbinatur: atque ad eius pylorum tam numerosas videas appendices, ut (quemadmodum nec in Thynno, Pelamide, ac Scombro) nullis artibus numerari possint. Intestina fulcit glandulosum pancreas. Lien illi stomacho subest. Cætera ex hac pictura percipies.