Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Petrus Bellonius - De aquatilibus. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 15/10/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Lampuga ac reliquæ Anthiarum species.
1. Sunt etiam de genere Anthiarum pisces plani & lati, quos vulgus Romanum Lopidas & Leczias appellat. Quorum ut rariores quidam Lopidæ, sic etiam maiores. Stellæ verò minores non usqueadeò frequentes, Lecziæ frequentissimæ sunt, quas cum his piscibus libenter contulerim, quibus Massilienses Lampugarum nomen indiderunt. Omnino enim Romanorum Leczia Thynnum ac Pelamidem referret, nisi corpore esset latiusculo, cauda magis lunata, & minore corporis mole. Proinde septem sunt illi in tergore aculei singulares, firmi ac breues: cutis glabra, minimè ipso conspectu squamosa, nisi impacto ungue scarificetur. Nam tunc squamulæ quædam exiliunt iis ferè persimiles, quibus Driinus serpens præditus est. Branchias habet duplices utrinque quaternas. Tergus atrum, ventrem candidum, anum in medio ferè corporis: cui quæ vicina est pinna, duobus aculeis armata est. Os illi paruum, dentes exigui, duæ sub ventre pinnæ. Linea arquuata, nigra, totum piscem per medium diuidens, lingua candicans. Superioris quoque & inferioris pinnæ extremitates, nigris & latis maculis suggillatæ. Cæterum corpore est compresso ac tenui, ut planus ac latus esse videatur. Septem utrinque spinas pro costis habet, quæ ubi desinunt, illuc vertebræ, ut in Rhombis & Passeribus protenduntur, atque ad utrinque pinnam tergoris ac ventris pertingunt. Cor sub branchiis positum est, triangulum membrana inclusum. Hepar arctissimè stomachum amplectitur, in duos lobos distinctum, quorum dexter oblongo folliculo inclusum, plurimam bilem flauam continet. Stomachus sub intestinis sic collocatus est, ut nisi detegatur, visum protinus effugiet. Apophyses innumeræ pylorum ambiunt, tribúsque in obliquum reflexionibus intestina contorquentur. Oua fert in vulua bicorni, squillásque in mari deuorare solet. Hunc piscem Romani in maximis deliciis habere solent, apud quos est etiam admodum vulgaris. {155}