Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Serpens marinus.
1. Peculiarem alit Serpentem mare, terrestri fere respondentem, qui vel Aristotelis testimonio sæpe tricubitalis evadit. Anguillam ac Congrum, colore, pinnis et branchiis referret, nisi rostro esset, quam Murena, longiore, ac numerosis tenuibus dentibus vallato: oculis non ita grandibus, cute glabra, ad dorsum prominente, nullis squamis aspera, qua facile degluti potest. Ventre ex albo in rufum colorato, spirasque toto corpore, ut et Serpentes terrestres, ducit, neque vivus impune nuda manu, ut nec Murena, contrectari potest. Plinius Draconem marinum appellavit, quem e mari in arenam emissum ex Aristotele refert, cavernam in arena mira celeritate excavare, quod idem de Serpente marino retulit Aristoteles, apud quem ὄφiς θαλάττιος vocatur. Éstque (inquit) corpore ad Congrum accedente, sed obscuriore et acriore. Quod ego nigriore et longiore interpretor. Idem tamen Plinius alibi Ophidion appellat. Mihi visus est hic piscis ejus pene formæ, quam hic depictam vides. {157}
Ὄφiς θαλάττιος, Græcis: Serpens marinus, Latinis: Draco marinus et Ophidion, Plinio: Serpent de mer, Gallice. {158}