CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 04/10/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Serpens marinus.

1. Peculiarem alit Serpentem mare, terrestri ferè respondentem, qui vel Aristotelis testimonio sæpe tricubitalis euadit. Anguillam ac Congrum, colore, pinnis & branchiis referret, nisi rostro esset, quàm Murena, longiore, ac numerosis tenuibus dentibus vallato: oculis non ita grandibus, cute glabra, ad dorsum prominente, nullis squamis aspera, qua facilè degluti potest. Ventre ex albo in rufum colorato, spirásque toto corpore, ut & Serpentes terrestres, ducit, neque viuus impunè nuda manu, ut nec Murena, contrectari potest. Plinius Draconem marinum appellauit, quem è mari in arenam emissum ex Aristotele refert, cauernam in arena mira celeritate excauare, quod idem de Serpente marino retulit Aristoteles, apud quem ὄφiς θαλάττιος vocatur. Éstque (inquit) corpore ad Congrum accedente, sed obscuriore & acriore. Quod ego nigriore & longiore interpretor. Idem tamen Plinius alibi Ophidion appellat. Mihi visus est hic piscis eius penè formæ, quam hîc depictam vides. {157}