CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 05/06/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Murena.

1. Nihil est Murena in Oceano rarius, cum tamen aliis litoribus plane sit vulgaris. Anguillam magnitudine ac figura refert: sed recurto et crasso est magis corpore, cum tamen adulta anguilla omnibus modis hunc piscem magnitudine exuperet. Colore est utplurimum fuluo, cute glabra et laxa, qua facilius quam Anguilla exuitur. Duas Murenarum species esse comperio: Marem paucioribus maculis distinctum, ac quibusdam veluti stellis conspersum. Fœminam pluribus aureis notis ac veluti guttis undecunque variam: unde Ovidius,
Auratis Murena notis, merulæque virentes.
2. Proinde omnes prominentem cutem in vertice per tergoris longitudinem, ut sui generis pisces habent, solaque præter sui generis Serpentinos pisces, Murena pinnis lateralibus caret, magnamque cum Serpente inire societatem traditur: unde Oppianus,
Serpenti nubit, prompteque ex æquore saltatIn littus.
3. Foramen utrinque ad latera circa cervicem habet, per quod ad latentes branchias sanguineasque utrinque sunt quatuor subtus inclusas, aquam subinde immittit, atque egerit: rostrum exporrectum habet ut anser, ast nullo linguæ rudimento conspicuo prædita: Oculos parvos, rotundos, glaucos, pupillam nigerrimam: Dentes longiusculos, acutos, in ordinem per maxillas dispositos. Œsophagum latum ab ejus rictu incipientem, in cujus orificio hamuli leviter uncinati ad gulam circa fauces spectantes, linguæ vicem supplent, ac statim a branchiis folliculus teres spinæ incumbit, flatu turgidus, natationis commodioris usum præbens. Hepar habet subfulvum, oblongum, stomacho incumbentem, lon {159} giusculum, cui fel cyaneum magnitudine avellanæ contentum inhæret. Lienem oblongum stomacho annexum, vertebras minus frequentes, sed oblongiores quam Anguillæ: in quibus hoc etiam animaduertendum est, processus inesse transversos, ac sursum spectantes, præter aliorum piscium naturam. Cæterum carnem habet candidissimam sub cute ductibus obliquis ac transversis, ut in mustelo dispositam variis musculis hinc et inde abeuntibus communitam, suavem ac delicatam, sed multis spinnulis brevibus ac recurtis conspersam, quæ manducantibus plurimum fastidii adferre solent. Deterrima est (inquit Galenus) Murenarum caro ex fluviorum ostiis, qui culinas, balineas, aut latrinas expurgant piscatorum: quanquam neque flumina ipsas subire, aut in stagnis versari putavit. Quod reliquum est, morsus Murenæ admodum piscatoribus perniciosus esse solet. Quamobrem ubi hanc cæperunt, et ex nassis intra lintres immiserunt, forcipibus apprehensum ejus rostrum maculo atterunt, spinnamque frequentibus ictibus diverberant, ne postea dissiliat. Marinus est piscis, neque quicquam habere videtur cum nostra Lampetra commune, quam in Galleonimo Galeni descripsimus, veluti te sequens pictura docebit. {160}
Μυρένις, Græce: Vulgo, Murene. {161}