CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 05/10/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Murena.

1. Nihil est Murena in Oceano rarius, cùm tamen aliis litoribus planè sit vulgaris. Anguillam magnitudine ac figura refert: sed recurto & crasso est magis corpore, cùm tamen adulta anguilla omnibus modis hunc piscem magnitudine exuperet. Colore est utplurimum fuluo, cute glabra & laxa, qua facilius quàm Anguilla exuitur. Duas Murenarum species esse comperio: Marem paucioribus maculis distinctum, ac quibusdam veluti stellis conspersum. Fœminam pluribus aureis notis ac veluti guttis undecunque variam: unde Ouidius,
Auratis Murena notis, merulǽque virentes.
2. Proinde omnes prominentem cutem in vertice per tergoris longitudinem, ut sui generis pisces habent, soláque præter sui generis Serpentinos pisces, Murena pinnis lateralibus caret, magnámque cum Serpente inire societatem traditur: unde Oppianus,
Serpenti nubit, promptéque ex æquore saltatIn littus.
3. Foramen utrinque ad latera circa ceruicem habet, per quod ad latentes branchias sanguineásque utrinque sunt quatuor subtus inclusas, aquam subinde immittit, atque egerit: rostrum exporrectum habet ut anser, ast nullo linguæ rudimento conspicuo prædita: Oculos paruos, rotundos, glaucos, pupillam nigerrimam: Dentes longiusculos, acutos, in ordinem per maxillas dispositos. Œsophagum latum ab eius rictu incipientem, in cuius orificio hamuli leuiter uncinati ad gulam circa fauces spectantes, linguæ vicem supplent, ac statim à branchiis folliculus teres spinæ incumbit, flatu turgidus, natationis commodioris usum præbens. Hepar habet subfuluum, oblongum, stomacho incumbentem, lon {159} giusculum, cui fel cyaneum magnitudine auellanæ contentum inhæret. Lienem oblongum stomacho annexum, vertebras minus frequentes, sed oblongiores quàm Anguillæ: in quibus hoc etiam animaduertendum est, processus inesse transuersos, ac sursum spectantes, præter aliorum piscium naturam. Cæterum carnem habet candidissimam sub cute ductibus obliquis ac transuersis, ut in mustelo dispositam variis musculis hinc & inde abeuntibus communitam, suauem ac delicatam, sed multis spinnulis breuibus ac recurtis conspersam, quæ manducantibus plurimùm fastidii adferre solent. Deterrima est (inquit Galenus) Murenarum caro ex fluuiorum ostiis, qui culinas, balineas, aut latrinas expurgant piscatorum: quanquam neque flumina ipsas subire, aut in stagnis versari putauit. Quod reliquum est, morsus Murenæ admodum piscatoribus perniciosus esse solet. Quamobrem ubi hanc cæperunt, & ex nassis intra lintres immiserunt, forcipibus apprehensum eius rostrum maculo atterunt, spinnámque frequentibus ictibus diuerberant, ne postea dissiliat. Marinus est piscis, neque quicquam habere videtur cum nostra Lampetra commune, quam in Galleonimo Galeni descripsimus, veluti te sequens pictura docebit. {160}
Μυρένις, Græcè: Vulgo, Murene. {161}