CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Conger.

1. Congros inter pisces dura carne præditos Galenus libro secundo alimentorum connumerat, succósque salsos & crassos in corpore generare asseuerat. Nostris Gallis, apud quos maxima ex Oceano Congrorum copia est, maximorum quidem ac ferè Cetaceorum per æstatem: minorum autem aliis anni temporibus adferri solet: Græcum atque adeò Latinum vocabulum ferè retinuit, Un Congre: Massiliensibus Fiela vel Fielaz vocatur. Romanis, apud quos ex Tyrrheno non ita frequens piscis adfertur, Drongo vel Brongo appellatur. Huius quidem piscis duo discrimina esse compertum habui. Alii enim nigri sunt, alii paulò magis candidi, hoc est, quidpiam in tergore atque extremis pinnis nigrum referentes. Omnes glabra atque lubrica pelle integuntur: Oculos (quos etiam argenteus circulus Iridis. loco ambire videtur) nigros habent: Dorsum in summo tergore elatum. Lineam utrinque rectam, corpus ad latera intersecantem. Dentes pro capitis magnitudine breues, per ordinem in maxillis dispositos: Labra admodum crassa, quorum superius rudimenta quædam cirrosa præ se ferre videtur: quæ dum comprimuntur, mucosum quiddam emittunt. Os prægrande: Linguam Anserinæ ferè similem, albam. Hepar quoque pallidum, Lupino simillimum, cui sinister lobus dextro multò longior est. Stomachum admodum grandem, à quo ad rectum intestinum unica est tantùm reuolutio. Conger paruus ab Anguilla, hac præcipuè nota distinguitur, quòd rectam lineam, pallidam, utrinque per medium corpus à branchiis ad caudam delatam habeat, ventérque illi magis albicet. Dentes præterea Anguillæ in hoc à Congro differunt, quòd confusi in utraque maxilla dispositi sint, eiusque labrum superius horrescat. Congros ita decipiunt piscatores: Minores pisces funibus copulatos (quorum singuli singulos hamos habent) maioribus scopulis, qui sicci, posteaquam mare decessit, rema {162} nere solent, alligant: quos, cùm maris fluctus rediit, à Congris deuoratos comperiunt, & eos in siccis scopulis altera die relinquit mare: ipsósque Congros ob escam deuoratam relictos reperiunt.
Κόνγρος, Græcis: Congrus, Latinis: Un Congre, Gallis: Cauorofas, Vulgo Græco: Drongo, Romanis: Fielaz, Massiliensibus. {163}