CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 14/05/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Conger.

1. Congros inter pisces dura carne præditos Galenus libro secundo alimentorum connumerat, succosque salsos et crassos in corpore generare asseverat. Nostris Gallis, apud quos maxima ex Oceano Congrorum copia est, maximorum quidem ac fere Cetaceorum per æstatem: minorum autem aliis anni temporibus adferri solet: Græcum atque adeo Latinum vocabulum fere retinuit, Un Congre: Massiliensibus Fiela vel Fielaz vocatur. Romanis, apud quos ex Tyrrheno non ita frequens piscis adfertur, Drongo vel Brongo appellatur. Hujus quidem piscis duo discrimina esse compertum habui. Alii enim nigri sunt, alii paulo magis candidi, hoc est, quidpiam in tergore atque extremis pinnis nigrum referentes. Omnes glabra atque lubrica pelle integuntur: Oculos (quos etiam argenteus circulus Iridis. loco ambire videtur) nigros habent: Dorsum in summo tergore elatum. Lineam utrinque rectam, corpus ad latera intersecantem. Dentes pro capitis magnitudine breves, per ordinem in maxillis dispositos: Labra admodum crassa, quorum superius rudimenta quædam cirrosa præ se ferre videtur: quæ dum comprimuntur, mucosum quiddam emittunt. Os prægrande: Linguam Anserinæ fere similem, albam. Hepar quoque pallidum, Lupino simillimum, cui sinister lobus dextro multo longior est. Stomachum admodum grandem, a quo ad rectum intestinum unica est tantum revolutio. Conger parvus ab Anguilla, hac præcipue nota distinguitur, quod rectam lineam, pallidam, utrinque per medium corpus a branchiis ad caudam delatam habeat, venterque illi magis albicet. Dentes præterea Anguillæ in hoc a Congro differunt, quod confusi in utraque maxilla dispositi sint, ejusque labrum superius horrescat. Congros ita decipiunt piscatores: Minores pisces funibus copulatos (quorum singuli singulos hamos habent) majoribus scopulis, qui sicci, posteaquam mare decessit, rema {162} nere solent, alligant: quos, cum maris fluctus rediit, a Congris deuoratos comperiunt, et eos in siccis scopulis altera die relinquit mare: ipsosque Congros ob escam deuoratam relictos reperiunt.
Κόνγρος, Græcis: Congrus, Latinis: Un Congre, Gallis: Cavorofas, Vulgo Græco: Drongo, Romanis: Fielaz, Massiliensibus. {163}