CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Acus maior et minor.

1. Acum Genuenses Acuin nominant, ídque ad discrimen Galei aculeati, quem Aculatum dicunt. Gallia huic pisci, & potissimum Lutetia & Rothomagum, Orphiæ nomen indidit, Des Orphies, Græcia Zarganes, Italia Acusigole, olim Bellone & Raphis vocabatur. Ea nobis alioqui rarò adferri consueuit, quia serò apparet & capitur. Grandior in Oceano euadit, quàm in Adriatico, ubi vix digiti crassitudinem excedit: Latinorum nonnulli à figura Aculeatum, non quòd acuminata sit, nominauerunt. Huius duæ obseruantur, ut mox dicam, species. Sesquipedales in Oceano capiuntur, duorum pollicum crassitudine, squamis tenuibus obseptas: tergoris partem præ tersitudine lucidam habentes, ut etiam veluti argenti repercussione in oculos vibrent. Viridem præ se ferunt aristam, hoc est, tergoris spondylos. Acus peculiares habet notas quæ Scombro & Thynno etiam conueniunt: Suprà enim & infrà ad caudam, septem pinnulas seu appendices à se inuicem distinctas habet, quæ deinceps ad caudam deferuntur. Pinnam sub ventre in medio corpore & supra tergus gerit: duas autem utrinque ad latera, branchias utrinque quaternas: Rostrum porrectius in exilitatem fastigiatum, tenue, crenatum dentibus, fel iecori annexum. Fœtificat serò, & hyeme parit. Nostri recentibus tantùm utuntur: contrà Illyrii, & qui orientis plagas incolunt, apud quos sale condiri, ut mox dicetur, solent.