CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 05/06/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Acus major et minor.

1. Acum Genuenses Acuin nominant, idque ad discrimen Galei aculeati, quem Aculatum dicunt. Gallia huic pisci, et potissimum Lutetia et Rothomagum, Orphiæ nomen indidit, Des Orphies, Græcia Zarganes, Italia Acusigole, olim Bellone et Raphis vocabatur. Ea nobis alioqui raro adferri consuevit, quia sero apparet et capitur. Grandior in Oceano evadit, quam in Adriatico, ubi vix digiti crassitudinem excedit: Latinorum nonnulli a figura Aculeatum, non quod acuminata sit, nominaverunt. Hujus duæ observantur, ut mox dicam, species. Sesquipedales in Oceano capiuntur, duorum pollicum crassitudine, squamis tenuibus obseptas: tergoris partem præ tersitudine lucidam habentes, ut etiam veluti argenti repercussione in oculos vibrent. Viridem præ se ferunt aristam, hoc est, tergoris spondylos. Acus peculiares habet notas quæ Scombro et Thynno etiam conueniunt: Supra enim et infra ad caudam, septem pinnulas seu appendices a se invicem distinctas habet, quæ deinceps ad caudam deferuntur. Pinnam sub ventre in medio corpore et supra tergus gerit: duas autem utrinque ad latera, branchias utrinque quaternas: Rostrum porrectius in exilitatem fastigiatum, tenue, crenatum dentibus, fel jecori annexum. Fœtificat sero, et hyeme parit. Nostri recentibus tantum utuntur: contra Illyrii, et qui orientis plagas incolunt, apud quos sale condiri, ut mox dicetur, solent.