CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Sphyrænæ duæ.

1. Sphyrænæ interdum Marluciorum modo exiccari solent. Venetiis rarò recentes videbis. In Gallia ex Oceano nunquam, quod sciam: in Corcyra nihil frequentius videndum occurrit. Græcorum vulgus, quod ab Italis voces mutuatum est, non Sphyrænas, sed Lucios marinos, quod Gallicè du Merluz dici posset, nominat. Lesbi Mitilenis incolæ Sphyrnam pronuntiant: sed Græci, qui in Asia agunt, Zarganes dicunt: voce, inquam, falsa quæ Bellonæ pisci debetur. Sphyrænam Lucium marinum ideo in Græcia vulgò vocare solent, quòd Lucio fluuiatili persimilis sit: cùm tamen res eadem non sit: nam Merlucius & Sphyræna differunt. Miror ego cur eam Athenienses Cestram dixerint. Massiliensibus vulgò cognita est, apud quos pes escomé nominatur, quòd Scalmo multùm affinis sit, id est utrinque fastigiata. Est autem Sphyræna oblongo corpore prædita, cuius duæ obseruantur species, quæ inter se minimè dissidere comperirentur, nisi vetustas indicio esset: Siquidem harum altera Trachurum siue Surum colore refert, atque eodem modo sub ventre albicat: Altera autem senescens Mormyri laterales picturas colore assequitur. Lineam habent utrinque ad latera, ut in Lupo dictum est, quæ à branchiis rectà ad caudam fertur. Squamis lente multò minoribus obsepiuntur. Capita habent oblonga in mucronem desinentia. Oculos latos, cæsios, dentes in maxillis oblongos, alioqui raros, ut fluuiatilis Lucius. Hoc eis peculiare esse deprehenditur, quòd inferiores eorum maxillæ in Pelamidis modum superiorem magnitudine vincant. Branchias utrinque quatuor habent. Eorum pinnæ mihi pro corporis magnitudine breues esse videntur. Supremum dorsi cacumen illarum duabus pinnis præditum esse comperio, quarum anterior quinis aristis seu aculeis vallata est: caudam bifurcam habent: Linguam autem scabram, & denticulis exasperatam, ad cuius radicem meatus rectà ad cor {166} perducitur. Cor porrò oblongum, sub quadam vesicula alba inclusum, quæ multis piscibus pro auriculis cordis substituta est. Hepar sub diaphragmate stomachum ambiens, eum in gyrum palpat. Pylorus à stomacho consurgit, tam multiplici apophysum seu cæcorum cæsarie intertextus, ut pœnitus stomachum contegant, quos nemo numerare posset. Fel ab hepatis lobo dextro latere in folle oblongo dependet: reliqua intestina adnumerari possunt. Natura huic follem vento plenum, ne ad imum sideret, donauit, oblongum, anteriori parte bifidum, utrinque in acumen exeuntem: Spina dorsi raris vertebris coagmentatur. Sunt qui Sphyrænam Oxyrinchum vocari debere credant, utputa quòd rostrum eius videant acuminatum. Sed cùm de Lucio fluuiatili agemus, ista fusius persequemur. De Sphyræna Oppianus istis versiculis ita canit,
Si Sphyræna sinu retis claudatur in amplo,Latum perquirit laqueum, quo lubrica tergaSerpentum in morem labatur retibus amplis.
2. Theodorus Gaza, Aristotelis interpres, Sphyrænam Malleolum conuertit, aliter quàm Plinius, qui hanc Sudim hoc modo nominat. Sunt præterea (inquit) à nullo autore nominati, Sudis Latinè appellata, à Græcis Sphyræna, rostro similis nomine, magnitudine inter amplissimos rarus, sed tamen non degener. {167}
Σφύραινα, Græcis: Sudis, Plinio, vel, ut Gasa vertit, Malleolus: Italo & Græco vulgo, Luczo marino: Sphyrnam, Mitilenis: Targanes, Asiaticis: Pes escomé, Massiliensibus.