CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 05/06/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Halecula seu Halec.

1. Pisces, quos Galli et Hispani Anchoy dixerunt, Veneti Sardonos nominarunt, ad Chalcidum differentiam, quos illi Sardellas vocant: sed Romani pro Sardonis Sardas intelligunt: Tractus litorum Liguriæ incolæ, Cueuri, Cueunari, vel Cueuneuri appellitant, sicque Genuenses: Romanum vulgus Aliczi nominare mavult, quasi Haleces diceret. Incrementi minuti pisces sunt Haleculæ, sed in salsuris cæteris omnibus meliores evadunt: ut earum Muria, in sapore, inferior Garo non sit. Sui generis piscis esse vel ex hoc probari potest, quod Columella inter pisces annumerat, qui sunt incrementi parvi: Digito enim raro longiores et crassiores evadere comperiuntur. Et quemadmodum Harengus Celerinum refert: sic quoque Halecula Sardinam. Is prorsus squamis caret, et branchias exteriores latas gerit: Spurcitiis, cœno et arena vescitur. Et quemadmodum Anates et Anseres rostris cœnum commovent, et eo sese exaturant: sic etiam Haleces, quæ cum Sardinis sæpenumero capi solent, arenis et spurcitiis exaturati comperiuntur. Si tu Haleculam interiicias inter oculi aciem et solem, omnino eam transparere videbis: dempta tamen linea argentea, quæ vertebras spinæ comitatur, quæ sanguinem continet. Exiguam in summo tergore habet pinnam: Cauda ei bifurca est, corpore magis tereti prædita, quam lato. Pinnis lateralibus, si bene memini, caret. Caput magnum ei est. Hoc habet mirabile, quod dum oscitat, amplum os aperit, ut serpentis potius os, quam piscis appareat. Hinc merito Græci olim Licostomos, sive os lupinum nuncupaverunt. Alii nonnulli Lupum simpliciter dixerunt. Linguam nullam habere, nec linguæ rudimentum creditur. Solent præcindi Halecularum capita, {169} antequam saliantur. Nam gnari piscatores sciunt tantam inesse amaritudinem in felle ejus, ut id unam cum capite auferant. Quo fit ut fere semper sine capitibus in doliolis conditæ nobis deferantur. Salitæ, crudæ semper eduntur. Hyeme utplurimum a fine Decembris usque ad quadragesimam (quo tempore etiam Sardæ) capiuntur. Enixius hoc studui, ut ex longioribus et crassioribus nanciscerer: sed nunquam palmi longitudinem pertingere, et pollicis crassitudinem assequi comperi. Argenteo colore micant, tergore vero ad ceruleum accedente. Multi hos falso fel in capite gerere credunt: Habent enim id intestinis annexum, quod hoc modo auferunt. Altera manus caput trahit, ut cum ea manum viscera, quibus fel hæret, eximantur: tamen recentes Haleculas frixas in sartagine cum oleo vel butyro, vel in craticula assatas, una cum visceribus optimi saporis esse deprehendi. Viscera habet nigerrima, sed Peritoneum albissimum, contra quem salpa: Stomachum pallidum, oblongumque. Apophyses non habet in duodeno plures quam viginti. Fel per longitudinem intestinorum protensum ita confusum, ut minime sit conspicuum.
Halecula, Latinis: Anchoy, Gallis et Hispanis: Cueuneuri, Genuensibus: Cueuri, incolis portuum De le Specie et Veneris: Sardoni, Venetis: Aliczi, Romanis. {170}