CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Halecula seu Halec.

1. Pisces, quos Galli & Hispani Anchoy dixerunt, Veneti Sardonos nominarunt, ad Chalcidum differentiam, quos illi Sardellas vocant: sed Romani pro Sardonis Sardas intelligunt: Tractus litorum Liguriæ incolæ, Cueuri, Cueunari, vel Cueuneuri appellitant, sicque Genuenses: Romanum vulgus Aliczi nominare mauult, quasi Haleces diceret. Incrementi minuti pisces sunt Haleculæ, sed in salsuris cæteris omnibus meliores euadunt: ut earum Muria, in sapore, inferior Garo non sit. Sui generis piscis esse vel ex hoc probari potest, quod Columella inter pisces annumerat, qui sunt incrementi parui: Digito enim raro longiores & crassiores euadere comperiuntur. Et quemadmodum Harengus Celerinum refert: sic quoque Halecula Sardinam. Is prorsus squamis caret, & branchias exteriores latas gerit: Spurcitiis, cœno & arena vescitur. Et quemadmodum Anates & Anseres rostris cœnum commouent, & eo sese exaturant: sic etiam Haleces, quæ cum Sardinis sæpenumero capi solent, arenis & spurcitiis exaturati comperiuntur. Si tu Haleculam interiicias inter oculi aciem & solem, omnino eam transparere videbis: dempta tamen linea argentea, quæ vertebras spinæ comitatur, quæ sanguinem continet. Exiguam in summo tergore habet pinnam: Cauda ei bifurca est, corpore magis tereti prædita, quàm lato. Pinnis lateralibus, si bene memini, caret. Caput magnum ei est. Hoc habet mirabile, quòd dum oscitat, amplum os aperit, ut serpentis potius os, quàm piscis appareat. Hinc meritò Græci olim Licostomos, siue os lupinum nuncupauerunt. Alii nonnulli Lupum simpliciter dixerunt. Linguam nullam habere, nec linguæ rudimentum creditur. Solent præcindi Halecularum capita, {169} antequam saliantur. Nam gnari piscatores sciunt tantam inesse amaritudinem in felle eius, ut id unam cum capite auferant. Quo fit ut ferè semper sine capitibus in doliolis conditæ nobis deferantur. Salitæ, crudæ semper eduntur. Hyeme utplurimùm à fine Decembris usque ad quadragesimam (quo tempore etiam Sardæ) capiuntur. Enixius hoc studui, ut ex longioribus & crassioribus nanciscerer: sed nunquam palmi longitudinem pertingere, & pollicis crassitudinem assequi comperi. Argenteo colore micant, tergore verò ad ceruleum accedente. Multi hos falsò fel in capite gerere credunt: Habent enim id intestinis annexum, quod hoc modo auferunt. Altera manus caput trahit, ut cum ea manum viscera, quibus fel hæret, eximantur: tamen recentes Haleculas frixas in sartagine cum oleo vel butyro, vel in craticula assatas, unà cum visceribus optimi saporis esse deprehendi. Viscera habet nigerrima, sed Peritoneum albissimum, contra quem salpa: Stomachum pallidum, oblongúmque. Apophyses non habet in duodeno plures quàm viginti. Fel per longitudinem intestinorum protensum ita confusum, ut minimè sit conspicuum.
Halecula, Latinis: Anchoy, Gallis & Hispanis: Cueuneuri, Genuensibus: Cueuri, incolis portuum De le Specie & Veneris: Sardoni, Venetis: Aliczi, Romanis. {170}