Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Trachurus.
1. Romanum vulgus non Trachurum, sed Suuarum vocat, quem Veneti un Suro: Massilienses autem majorem hujus generis piscem Suueram, minorem vero un Egau, vel un Coquin appellant: Genuen {190} ses un Sou vel Surelle nominant. De hoc pisce nusquam dubitatum fuit: quandoquidem usqueadeo insignibus notis præditus est, ut facile ubique cognoscatur. Reflexos enim versus caudam quadragenos utrinque habet uncinos, unde nomen illi inditum. Trachuris Genuenses vasa viminea implent, quibus (maxime verno jejunio) Mediolanenses ac Laodicenses, aliique Longobardi, mari remotiores vescuntur: Argentinosque, a colore quem sale conditi præ se ferunt, appellant. Trachuros de genere lacertorum esse confessum est: Scombrosque colore, figura, et sapore referre. Branchias ut Harengus et Celerinus duplices utrinque quaternas, atque in ore crenatas habent. Os ut Scombri admodum grande, in quo dentium loco quædam apparet scabrities: magnos (ut Melanurus) oculos: dorsum ex cyaneo in cæruleum relucens: reliquum corpus quod sine squamis est, argentum tersissimum de coloris principatu provocare, imo etiam superare potest. Undantes in tergore habent lituras. Mugilem aliquando magnitudine æquant. Caudam bifurcam et oblongam gerunt, pinnas laterum valde fastigiatas, utrinque unam ad branchias et sub ventre. Ea autem pinna, quæ est vicina ano, duobus aculeis præmunita est. Porro lineam utrinque tabellis asperulam per latera a branchiis ad caudam productam ostendit, quæ etiam illi nomen dedit: unde illum quadrangularem caudam habere dixeris. Linea hæc ubi caudam pertingere incipit, in arcum reflectitur, quo in loco tabellæ multo asperiores apparent. Duas in tergore pinnas habet, spinis non multum rigentibus præmunitas: Cor subrubrum, oblongum, et quasi trigonum: Hepatis lobos duos, quorum sinister dextro longior, ex quo fel dependet: vulvam ovis undecunque refertam: vesiculam vento turgidam, spinæ incumbentem. Τράχουρον eundem et Σαῦρον, a nonnullis vocari proditum est. Quæ appellationes mihi lacertum quærenti exhibuerunt negotium: nam quum vulgare nomen id significare videatur, facile credidi, ex Græco Sauro, qui Latinis Lacertus dicitur, vulgus in Italia Surum effecisse. Quum autem Oppianum diverso carmine Trachurum a Sauro distinxisse animaduerterem, credidi diversum a Trachuro esse debere: {191} de quo in Lacerto post Scombrum fusius. Trachurum Galenus et Aetius ægre confici putaverunt: neque enim hoc pisce, nisi salito, Græci, Itali, atque adeo Galli vescuntur. Sed Gallis nullum peculiare nomen habuit: hi enim quum Trachurum Scombris esse persimilem animaduerterent, Spurium Scombrum nominarunt, Maquereau bastard.