CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 07/10/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Aurata.

1. Aurata mari mediterraneo cognita, Gallis tamen ignota (nihil enim habet cum Dorada Massiliensium commune, de qua in Anthiis dictum est) Oppiano à fuluis superciliis Chrysophrys appellatur. In Dentalis longitudinem ac latitudinem excrescit. Pinnam gerit in tergore continuam, quatuor & viginti aristis munitam, quarum duodecim anteriores in mucronem desinunt. Reliquum pinnæ obtusum est. Porrò duos fert aculeos in alia pinna quæ ano vicina est, Sargi aculeis imbecilliores. Duas præterea pinnas sub ventre habet, & utrinque circa branchias unam: lineam super oculis utrinque ferè obliquam, aureo nitore micantem, unde Græcis nomen habet. Est & in Aurata peculiaris quædam nota, quam tu percipies, ubi est linea illa arcuata, quæ latera utrinque diuidit & ad branchias desinit: in ibi enim magna quædam utrinque litura nigra suggillatur. Dentes habet albos, optimo ordine in gyrum maxillæ dispositos, oblongos & subrotundos, ut Sargus: non autem, latos ut Scarus. In interna autem maxillæ parte, multos præterea molares ut Sargus habet, sed in Sargo latiores sunt, quibus plerique in annulis pro gemmis utuntur: siquidem peroptimè eos lapides referunt, quos Gallico vocabulo Crapaudinas dicimus. Caudam habet latam, bifurcam, & penè lunatam: branchias utrinque quatuor: labra admodum crassa: squamas latiusculas, ut Dentalis. Pelagius piscis est, partim saxosis, partim arenosis locis degens: Litora quoque sequitur. Fuscina sæpenumero capitur interdiu, atque etiam noctu dormiens, ut lupus. Carnem habet candidam, solidam, & quæ bonum procreat succum, abundéque nutrit, facilè digeritur atque excernitur. {193}
Χρυσόφρις, Græcé: Aurata, Latiné: Dorada, Massiliensibus, une Doree.