CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Hirundo.

1. Nullis horret aculeis Hirundo, quaternis admodum grandibus alis in lateribus prædita: Grandi {194} est ut Cephalus capite, oculis magnis, ore non ita amplo, nullísque dentibus referto: ceruice plana: Unicam fert in tergore pinnam, caudæ vicinam lineam, quam alii pisces in lateribus sursum habent, illa deorsum sub pinna gerit, quod nulli præterea pisci accidere memini. Hæc enim linea piscemin partes æquales minimè intersecat: nam quæ ad ventrem spectat, ea minor est: quæ verò ad tergus maior. Cephalum ferè magnitudine æquat, iisdémque contegitur squamis. Caudam bifurcam & latam habet, in qua peculiarem obseruare notam poteris, quòd inferior pars, superiori latior sit. Præterea, si pinnas laterum ad caudam conuertas, eas totum corpus longitudine præcellere videbis Squamas habet latas, nigras pinnas, caput & reliquum corpus ad Harengum accedit. Oppianus,
Lolligo, miluúsque rapax, & mitis hirundo.
2. Volat (inquit Plinius) hirundo sanè perquam similis volucri hirundini. Nobis alioqui rarior, neque adeò cognita, nisi propter naturæ miraculum (quòd tam grandes alas habeat) homines eam siccam asseruarent, & in domibus suspenderent. {195}
Χελιδὼν, Græcis: Hirundo, Latinis: Arondelle de mer, Gallis: Landola, Massiliensibus.