Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Hirundo.
1. Nullis horret aculeis Hirundo, quaternis admodum grandibus alis in lateribus prædita: Grandi {194} est ut Cephalus capite, oculis magnis, ore non ita amplo, nullisque dentibus referto: cervice plana: Unicam fert in tergore pinnam, caudæ vicinam lineam, quam alii pisces in lateribus sursum habent, illa deorsum sub pinna gerit, quod nulli præterea pisci accidere memini. Hæc enim linea piscemin partes æquales minime intersecat: nam quæ ad ventrem spectat, ea minor est: quæ vero ad tergus major. Cephalum fere magnitudine æquat, iisdemque contegitur squamis. Caudam bifurcam et latam habet, in qua peculiarem observare notam poteris, quod inferior pars, superiori latior sit. Præterea, si pinnas laterum ad caudam conuertas, eas totum corpus longitudine præcellere videbis Squamas habet latas, nigras pinnas, caput et reliquum corpus ad Harengum accedit. Oppianus,
Lolligo, miluusque rapax, et mitis hirundo.
2. Volat (inquit Plinius) hirundo sane perquam similis volucri hirundini. Nobis alioqui rarior, neque adeo cognita, nisi propter naturæ miraculum (quod tam grandes alas habeat) homines eam siccam asservarent, et in domibus suspenderent. {195}
Χελιδὼν, Græcis: Hirundo, Latinis: Arondelle de mer, Gallis: Landola, Massiliensibus.