CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 05/06/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Miluus.

1. Milui pisces Massiliæ cognoscuntur, sed falso vulgari nomine Landolæ appellantur: quum id nomen potius hirundini debeatur. Venetiis raro in foro piscario adferri vidimus: Romæ vero tam populares sunt, ut fere pro nihilo habeantur: vulgus Nibium vocat. Est autem vulgari eorum lingua Nibius, idem quod Miluus. Multi contenqunt eum vocari debere hirundinem, sed quum ferat minaces {196} aculeos, et pinnas spinis munitas, non video quod recte ita esse possit. Sunt qui piscem, quem Veneti Lucernam vocant, Miluum esse credant: de quo, suo postea loco. Nullum scio piscem (dempta hirundine) cujus alæ majores sint, quam Milui: volatu enim opus habuit, unde Oppianus,
Quumque timent magnum venientem e marmore piscem,Hos nanti similes dices, similesque volanti.
2. Ita enim in sublime efferuntur Milui, dum ab alio pisce in mari percussi sunt, ut alati esse videantur. Horum tria genera observari solent. Proinde tereti corpore Miluus est, sessilibus squamis undique contectus, ut in serpentibus dicemus. Pinnas utrinque ad latera habet, sed tam longas, ut palmum excedant, latas vero totidem, quæ corpus ipsum longitudine superant. Posset Miluus totus a suis pinnis circumduci, ex quarum latitudine non miror, si aliquando perculsus metu in aerem se efferat. Si quis Milui ventrem, caudam et cutem observet, in utroque latere duos squamarum ordines (asperarum fere, ut in Trachuro) videbit, quas pro maximo robore habet: quibus fit, ut ea parte fere quadrangularis appareat. Rostrum illi est simum et recuruum. Oculi magni atque elati. Caput osseum, in quo sunt aculei quatuor, ad caudam spectantes. Cucullam habet osseam, cujus duo superiores aculei, nequaquam moventur: inferiores vero attolli ac deprimi possunt. Lituris in tergore notatur ex cyaneo virentibus: dentibus caret. Lienem habet oblongum, subrubrum. Miluago (inquit Plinius) quoties cernitur extra aquam volitans, tempestates mutari, Trebius Niger est author. {197}
Ἰέραξ, vel ἴχθυνος, Græcis: Miluus, Latinis. {198}