CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 14/10/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Miluus.

1. Milui pisces Massiliæ cognoscuntur, sed falsò vulgari nomine Landolæ appellantur: quum id nomen potius hirundini debeatur. Venetiis rarò in foro piscario adferri vidimus: Romæ verò tam populares sunt, ut ferè pro nihilo habeantur: vulgus Nibium vocat. Est autem vulgari eorum lingua Nibius, idem quod Miluus. Multi contenqunt eum vocari debere hirundinem, sed quum ferat minaces {196} aculeos, & pinnas spinis munitas, non video quòd rectè ita esse possit. Sunt qui piscem, quem Veneti Lucernam vocant, Miluum esse credant: de quo, suo postea loco. Nullum scio piscem (dempta hirundine) cuius alæ maiores sint, quàm Milui: volatu enim opus habuit, unde Oppianus,
Quúmque timent magnum venientem è marmore piscem,Hos nanti similes dices, similésque volanti.
2. Ita enim in sublime efferuntur Milui, dum ab alio pisce in mari percussi sunt, ut alati esse videantur. Horum tria genera obseruari solent. Proinde tereti corpore Miluus est, sessilibus squamis undique contectus, ut in serpentibus dicemus. Pinnas utrinque ad latera habet, sed tam longas, ut palmum excedant, latas verò totidem, quæ corpus ipsum longitudine superant. Posset Miluus totus à suis pinnis circumduci, ex quarum latitudine non miror, si aliquando perculsus metu in aërem se efferat. Si quis Milui ventrem, caudam & cutem obseruet, in utroque latere duos squamarum ordines (asperarum ferè, ut in Trachuro) videbit, quas pro maximo robore habet: quibus fit, ut ea parte ferè quadrangularis appareat. Rostrum illi est simum & recuruum. Oculi magni atque elati. Caput osseum, in quo sunt aculei quatuor, ad caudam spectantes. Cucullam habet osseam, cuius duo superiores aculei, nequaquam mouentur: inferiores verò attolli ac deprimi possunt. Lituris in tergore notatur ex cyaneo virentibus: dentibus caret. Lienem habet oblongum, subrubrum. Miluago (inquit Plinius) quoties cernitur extra aquam volitans, tempestates mutari, Trebius Niger est author. {197}
Ἰέραξ, vel ἴχθυνος, Græcis: Miluus, Latinis. {198}