CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Orphus.

1. Nullus est marinus piscis, qui Cernuæ nomine possit appellari: neque video quòd ille piscis (quem vulgus Romanum & Neapolitanum Cernam vocant) cum eo conueniat, quem Græci Orphum nominant: quo magis miror, cur passim qui Orphus legitur apud bonos authores Græcos, Cernuam Latinè conuertant, quum nullus sit inter Latinos authores antiquos qui unquam pro pisce marino Cernuam Latinè pronuntiauerit aut intellexerit. Tametsi Romanum vulgus Merulas, & quos Genua Canadellas vocat, Cernas appellet, & Cernæ vox triuialis in ore piscatorum percipiatur, unde alii Chanam, alii Percam marinam, Cernuam vocant: tamen Cernæ vox eis inconstans esse solet. Quamobrem quum nullus ex Latinis authoribus antiquis fidem faciat, quòd Orphus Cernua vocari debeat: mihi visum est Orphi potius, quàm Cernuæ appellationem retinendam esse. Est autem Cernua, piscis fluuiatilis, quem suo loco pingemus ac describemus. Legitur quidem Cernuus in versione Oppiani Latina,
Cernuus in scopulo ponti, quem verberat unda.
2. Sed hoc loco non de Cernua pisce intellexisse videtur, ut ex carminibus Græcis constat. De Orpho Oppianus tanquam pelagio pisce meminit. Vulgus Græcorum multa ei nomina imponit. Sed quia in litore Gallico videri non solet, nomen Gallicum non inuenit. Orphus (inquit Aristoteles) breui ex paruo insignem magnitudinem accipit. Orphum (ait Oppianus) Trigla capit. De hoc sic Ouidius,
Cantharus ingratus succo, tum concolor illi.Orphus, cæruleáque rubens Erythrinus in unda.
3. Nam piscis, quem nunc Rophum Græcum vulgus vocat, rubet, quanquam etiam aliorum colorum {199} videri possit. Cretenses Cheludam, alii Acheludam, plerique Petropsaro nominant. Magis compressus est quàm teres, hoc est, plus in latum, quàm in longum effusus, ut Phycis. Os habet paruum ut Cantharus, squamas, quibus contegitur, asperas, corpori firmiter inhærentes, ita ut vix possit desquamari. Pinnæ tergoris, laterum, ventris & caudæ, variis coloribus insignes spectantur. Pinnam aliam in tergore continuam, decem aculeis munitam habet: Caudam minimè bifurcam, item laterum pinnas & ventris obtusas. Labra, ut Scarus, carnosa: dentes quoque Scaro persimiles, minores tamen, branchias utrinque quatuor. A media sui corporis parte secundum dorsum liuet ac nigricat, albicat sub ventre. Caput est illi penè rubeum, ut Channæ: herbis vescitur, ut Salpa & Sparus. Maculam in radice caudæ, ut Melanurus, nigram gerit. Piscis hic lautiores Græcorum epulas honorare solet, apud quos siue frigatur, siue elixetur, aut assetur, semper est magno in pretio. Orphi vox apud Galenum passim legitur, sed Latini Cernuam conuertunt: quum tamen (ut iam dixi) Cernua pro pisce marino nusquam legatur. Verùm hoc ex Theodoro manauit, ex quo demiror interpretes Galeni, Aëtii, Pauli & aliorum, Cernuam exprimere maluisse, quàm Orphum. {200}
Orphus, Græcis & Latinis: Cheluda, & Acheluda, Vulgo Græco, & Petropsaro.