Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Orphus.
1. Nullus est marinus piscis, qui Cernuæ nomine possit appellari: neque video quod ille piscis (quem vulgus Romanum et Neapolitanum Cernam vocant) cum eo conueniat, quem Græci Orphum nominant: quo magis miror, cur passim qui Orphus legitur apud bonos authores Græcos, Cernuam Latine conuertant, quum nullus sit inter Latinos authores antiquos qui unquam pro pisce marino Cernuam Latine pronuntiaverit aut intellexerit. Tametsi Romanum vulgus Merulas, et quos Genua Canadellas vocat, Cernas appellet, et Cernæ vox trivialis in ore piscatorum percipiatur, unde alii Chanam, alii Percam marinam, Cernuam vocant: tamen Cernæ vox eis inconstans esse solet. Quamobrem quum nullus ex Latinis authoribus antiquis fidem faciat, quod Orphus Cernua vocari debeat: mihi visum est Orphi potius, quam Cernuæ appellationem retinendam esse. Est autem Cernua, piscis fluviatilis, quem suo loco pingemus ac describemus. Legitur quidem Cernuus in versione Oppiani Latina,
Cernuus in scopulo ponti, quem verberat unda.
2. Sed hoc loco non de Cernua pisce intellexisse videtur, ut ex carminibus Græcis constat. De Orpho Oppianus tanquam pelagio pisce meminit. Vulgus Græcorum multa ei nomina imponit. Sed quia in litore Gallico videri non solet, nomen Gallicum non inuenit. Orphus (inquit Aristoteles) brevi ex parvo insignem magnitudinem accipit. Orphum (ait Oppianus) Trigla capit. De hoc sic Ouidius,
Cantharus ingratus succo, tum concolor illi.Orphus, cæruleaque rubens Erythrinus in unda.
3. Nam piscis, quem nunc Rophum Græcum vulgus vocat, rubet, quanquam etiam aliorum colorum {199} videri possit. Cretenses Cheludam, alii Acheludam, plerique Petropsaro nominant. Magis compressus est quam teres, hoc est, plus in latum, quam in longum effusus, ut Phycis. Os habet parvum ut Cantharus, squamas, quibus contegitur, asperas, corpori firmiter inhærentes, ita ut vix possit desquamari. Pinnæ tergoris, laterum, ventris et caudæ, variis coloribus insignes spectantur. Pinnam aliam in tergore continuam, decem aculeis munitam habet: Caudam minime bifurcam, item laterum pinnas et ventris obtusas. Labra, ut Scarus, carnosa: dentes quoque Scaro persimiles, minores tamen, branchias utrinque quatuor. A media sui corporis parte secundum dorsum livet ac nigricat, albicat sub ventre. Caput est illi pene rubeum, ut Channæ: herbis vescitur, ut Salpa et Sparus. Maculam in radice caudæ, ut Melanurus, nigram gerit. Piscis hic lautiores Græcorum epulas honorare solet, apud quos sive frigatur, sive elixetur, aut assetur, semper est magno in pretio. Orphi vox apud Galenum passim legitur, sed Latini Cernuam conuertunt: quum tamen (ut jam dixi) Cernua pro pisce marino nusquam legatur. Verum hoc ex Theodoro manavit, ex quo demiror interpretes Galeni, Aetii, Pauli et aliorum, Cernuam exprimere maluisse, quam Orphum. {200}