CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Scombrus.

1. Scombros per omnia maria affatim capi solere, vel hoc argumentum esse potest, quòd ubique {201} cognoscantur. Itali nomen Latinum retinent. Galli Macareos, hoc est lenones vocant, quòd verno tempore eos pisces, qui nostro vulgo Virgines vocantur, statim subsequi soleant. Scombrum Genuenses un Oreol, Massilienses, un Horreau, Angli Macrel appellant, qui in Oceano tanta crassitudine proficit, ut pari cum Pelamidibus magnitudine plerunque euadat. Nostri Scombrum supra craterem leuibus submissis prunis exassant, atque ilico sapidum reddunt: sed eum prius fœniculo viridi circumuoluunt, ut vim ignis obtundant. Scombris Angli intestina exerunt, & capita auferunt, reliquum multa deinde aqua elixant, sic piscem reddunt exuccum & insulsum. Magnus est in Propontide & tota Græcia salitorum prouentus. Mirabar cur vulgus Græcum minores Scombros Colias vocaret, quum tamen Icesius author antiquus, Scombros, minores quàm Colias esse dixerit. Garum ex Scombris & Coliis apud Byzantinos fieri solet: quanquam nihil vetat ex quouis alio pisce garum fieri posse, ut postea dicetur. Ac quòd multus sit etiam apud exteras regiones Scombrorum prouentus, inde est colligendum, quòd Scombrariam insulam apud Strabonem à Scombris dictam comperias: verùm horum quidem captura multùm est diuersa in Oceano, ab ea quæ in Ponto, Propontide, Hellesponto, Mediterraneo & Adriatico mari esse solet. Oppianus Scombrorum Ponti capturam ita describit,
Insulsos capiunt Scombros, Thynnósque furentes,Quum vident alios Scombri curuamine velisClausos, &c.
2. Cæterùm Scombri iconem hîc non apposui: quòd sequens Coliæ pictura cum Scombro omnino conueniat: neque Scombrum fusius descripsi, quòd plura de hoc in Colia mox dicturi simus.