CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 17/05/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Scombrus.

1. Scombros per omnia maria affatim capi solere, vel hoc argumentum esse potest, quod ubique {201} cognoscantur. Itali nomen Latinum retinent. Galli Macareos, hoc est lenones vocant, quod verno tempore eos pisces, qui nostro vulgo Virgines vocantur, statim subsequi soleant. Scombrum Genuenses un Oreol, Massilienses, un Horreau, Angli Macrel appellant, qui in Oceano tanta crassitudine proficit, ut pari cum Pelamidibus magnitudine plerunque evadat. Nostri Scombrum supra craterem levibus submissis prunis exassant, atque ilico sapidum reddunt: sed eum prius fœniculo viridi circumvoluunt, ut vim ignis obtundant. Scombris Angli intestina exerunt, et capita auferunt, reliquum multa deinde aqua elixant, sic piscem reddunt exuccum et insulsum. Magnus est in Propontide et tota Græcia salitorum proventus. Mirabar cur vulgus Græcum minores Scombros Colias vocaret, quum tamen Icesius author antiquus, Scombros, minores quam Colias esse dixerit. Garum ex Scombris et Coliis apud Byzantinos fieri solet: quanquam nihil vetat ex quovis alio pisce garum fieri posse, ut postea dicetur. Ac quod multus sit etiam apud exteras regiones Scombrorum proventus, inde est colligendum, quod Scombrariam insulam apud Strabonem a Scombris dictam comperias: verum horum quidem captura multum est diversa in Oceano, ab ea quæ in Ponto, Propontide, Hellesponto, Mediterraneo et Adriatico mari esse solet. Oppianus Scombrorum Ponti capturam ita describit,
Insulsos capiunt Scombros, Thynnosque furentes,Quum vident alios Scombri curuamine velisClausos, etc.
2. Cæterum Scombri iconem hic non apposui: quod sequens Coliæ pictura cum Scombro omnino conueniat: neque Scombrum fusius descripsi, quod plura de hoc in Colia mox dicturi simus.