Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Petrus Bellonius - De aquatilibus. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Colias.
1. Colias Græcis, ab aue eiusdem nominis (quam nostri vocant Un Gay) dicta est: quòd eius latera {202} Coliæ auis modo, multis coloribus variegata conspiciantur. Porrò Lemnii, minores Scombros vulgò Colias nominant, quemadmodum & Tassi, Samothraces & Imbri. Verùm quid inter Scombrum & Coliam intersit, nihil aliud obseruari posse puto, quàm quòd Colias magis paruus sit, quo præcipuè salito uti solent: Scomber verò paulò maior. Aiebant autem quidam Lemnii indigenæ (dum ab eis sciscitarer, quid Colias esset) Coliam idem cum Scombro non esse: sed quum nullam viderem notam, qua utrunque distinguere possem, totam in magnitudine posui differentiam. Massilia Cogniol nominat. Dixerim itaque libenter Coliam piscem Scombrorum pusillorum generis esse, modò vulgi calculis adstipuler: Icesio tamen in hoc refragor, qui Scombrum Colia minorem affirmat. Tu Scombri pusilli iconem cernito.