Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Colias.
1. Colias Græcis, ab ave ejusdem nominis (quam nostri vocant Un Gay) dicta est: quod ejus latera {202} Coliæ avis modo, multis coloribus variegata conspiciantur. Porro Lemnii, minores Scombros vulgo Colias nominant, quemadmodum et Tassi, Samothraces et Imbri. Verum quid inter Scombrum et Coliam intersit, nihil aliud observari posse puto, quam quod Colias magis parvus sit, quo præcipue salito uti solent: Scomber vero paulo major. Aiebant autem quidam Lemnii indigenæ (dum ab eis sciscitarer, quid Colias esset) Coliam idem cum Scombro non esse: sed quum nullam viderem notam, qua utrunque distinguere possem, totam in magnitudine posui differentiam. Massilia Cogniol nominat. Dixerim itaque libenter Coliam piscem Scombrorum pusillorum generis esse, modo vulgi calculis adstipuler: Icesio tamen in hoc refragor, qui Scombrum Colia minorem affirmat. Tu Scombri pusilli iconem cernito.