Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Lacertus.
1. Dictum est paulo ante, quum de Trachuro ageremus, Græcorum atque Italorum vulgus, Surum, detorto a Sauro, id est Lacerto nomine, Trachurum appellare. Quinetiam Genuenses quoddam Scombri genus vulgo Lacertum vocant, cujus tergus multo magis, quam aliis Scombris viret, et venter est variegatus, quem re vera Coliam esse Scombrini corporis parvitate liquet. Cæterum quod ad Lacertum attinet, ego equidem genus pisciculorum cum Galeno et Philotimo esse censuerim, non autem speciem. Constituit enim ille tertio alimentorum Lacertos inter pisces mediæ carnis inter duram et mollem, aitque facile eos in ventriculo confici posse. Fatebor quidem picturam cujusdam pisciculi ostendisse mihi Romæ agenti Dominum Amsterdamum, cujus caput veluti lacertæ terrestris esset, insignibus dentibus præditum: ex quo contendebat Lacertum piscem vocari debere. Verum ejus quidem generis non est, de quo antiquissimi authores intellexerint. Unde etiam illud Oppiani,
Atque lacertorum gentes, quæ putrida pascuntInter cœnosas voluentes corpora sordesSaurides, Scepani, etc.