CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 13/10/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Lacertus.

1. Dictum est paulò antè, quum de Trachuro ageremus, Græcorum atque Italorum vulgus, Surum, detorto à Sauro, id est Lacerto nomine, Trachurum appellare. Quinetiam Genuenses quoddam Scombri genus vulgò Lacertum vocant, cuius tergus multò magis, quàm aliis Scombris viret, & venter est variegatus, quem re vera Coliam esse Scombrini corporis paruitate liquet. Cæterùm quòd ad Lacertum attinet, ego equidem genus pisciculorum cum Galeno & Philotimo esse censuerim, non autem speciem. Constituit enim ille tertio alimentorum Lacertos inter pisces mediæ carnis inter duram & mollem, aítque facilè eos in ventriculo confici posse. Fatebor quidem picturam cuiusdam pisciculi ostendisse mihi Romæ agenti Dominum Amsterdamum, cuius caput veluti lacertæ terrestris esset, insignibus dentibus præditum: ex quo contendebat Lacertum piscem vocari debere. Verùm eius quidem generis non est, de quo antiquissimi authores intellexerint. Unde etiam illud Oppiani,
Atque lacertorum gentes, quæ putrida pascuntInter cœnosas voluentes corpora sordesSaurides, Scepani, &c.