Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Petrus Bellonius - De aquatilibus. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 09/10/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Mystus marinus.
1. Mystum marinum piscatores quidam Veneti, quum semel inter cæteros cæpissent, oborta est, me præsente, inter eos de ipsius nomenclatura contentio: horum enim quidam propter grandia labra {204} & barbulas his adhærentes, Porceletam (genus quoddam Sturionis) esse contendebant: alii, propter lineas transuersas, quas in lateribus gerit, Mormyrum vocabant. Tandem autem lis eorum dirempta est, quum ego Mystum illis esse disserui: etenim quemadmodum marinus Lucius, sic Mystus etiam marinus fluuiatilem refert. Proinde Mystus argenteo colore nitet: corpus habet oblongum in Mormyri modum, denis utrinque lineis transuersis nigricantibus delibutum: venter illi dorso candidior est, ac magis tersus: cauda bifurca, sed pinnæ laterales, Frago breuiores & latiores. Verùm quæ in tergore est, decem crassioribus ac breuioribus spinis constat, quàm Cantharus: quæ verò ab ano ad caudam fertur, ea duobus tantùm aculeis obfirmatur. Cæterùm oblongo est capite, ut Sphyræna, aut fluuiatilis Mystus: Oculis non valde magnis, quorum irides aurei sunt: labris prominulis, mollibus, crassis, Sturioni similibus, sola antrorsum, pro dentibus, scabritie exasperatis. Cirrhi autem tenui membrana maxillæ inferiori coniunguntur. Molares quidem habet dentes in oris posteriore parte sursum ac deorsum abditos, ordine multiplici dispositos, albos, paruos, breues: branchias utrinque quaternas. Sapida est illi supra modum caro, mollis, alba, friabilis, spinulis haud valde referta. Squamæ cuti fortiter inhærent, quæ multò maiores quàm in fluuiatili sunt. Proinde stomachus Mysto est oblongus, in quo arenam, Conchulas, Tellinas, Pectines ac Mitulos comperies: nullas præterea apophyses in eius pyloro videbis.