Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Mystus marinus.
1. Mystum marinum piscatores quidam Veneti, quum semel inter cæteros cæpissent, oborta est, me præsente, inter eos de ipsius nomenclatura contentio: horum enim quidam propter grandia labra {204} et barbulas his adhærentes, Porceletam (genus quoddam Sturionis) esse contendebant: alii, propter lineas transversas, quas in lateribus gerit, Mormyrum vocabant. Tandem autem lis eorum dirempta est, quum ego Mystum illis esse disserui: etenim quemadmodum marinus Lucius, sic Mystus etiam marinus fluviatilem refert. Proinde Mystus argenteo colore nitet: corpus habet oblongum in Mormyri modum, denis utrinque lineis transversis nigricantibus delibutum: venter illi dorso candidior est, ac magis tersus: cauda bifurca, sed pinnæ laterales, Frago breviores et latiores. Verum quæ in tergore est, decem crassioribus ac brevioribus spinis constat, quam Cantharus: quæ vero ab ano ad caudam fertur, ea duobus tantum aculeis obfirmatur. Cæterum oblongo est capite, ut Sphyræna, aut fluviatilis Mystus: Oculis non valde magnis, quorum irides aurei sunt: labris prominulis, mollibus, crassis, Sturioni similibus, sola antrorsum, pro dentibus, scabritie exasperatis. Cirrhi autem tenui membrana maxillæ inferiori conjunguntur. Molares quidem habet dentes in oris posteriore parte sursum ac deorsum abditos, ordine multiplici dispositos, albos, parvos, breves: branchias utrinque quaternas. Sapida est illi supra modum caro, mollis, alba, friabilis, spinulis haud valde referta. Squamæ cuti fortiter inhærent, quæ multo majores quam in fluviatili sunt. Proinde stomachus Mysto est oblongus, in quo arenam, Conchulas, Tellinas, Pectines ac Mitulos comperies: nullas præterea apophyses in ejus pyloro videbis.