Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Coccyx sive Cuculus.
1. Nihil est Cuculo pisce in piscariis Gallicis frequentius, cujus corporis compages et habitus ad Callionymum accedit, et Miluo quodammodo est similis. Grandibus est pinnis præditus. Quamobrem Oppianus Cuculum celerem cognominavit. Cuculum rufum esse, Numenius est author, unde {205} nostris a rubedine Rougetus dicitur. PsSpeusippus tradit Mulo esse similem: unde nonnulli Trigolam a similitudine appellant, ut jam in Trigla diximus. Corio contegitur membraneo, squamis carente, nisi hæ sint admodum subtiles, atque in dorso minus quam in ventre. Duos habet ordines asperitatum in tergore, veluti squamas in seinvicem incumbentes, inter quas duæ pinnæ tergoris continentur: quarum, quæ capiti vicina est, nonis obfirmatur aculeis: altera ad caudam obtusa sine aculeo exporrigitur. Verumetiam unam iterum utrinque ad latera habet: ac pro pinnis anterioribus, cirrhos hinc atque inde ternos, spineos, qui in aliis piscibus non visuntur: branchias utrinque quatuor: Caput osseum, rugis exasperatum, in quo aculeum utrinque unum (ut in dracone marino dicetur) circa branchias exertum reperias. Dentibus caret, quorum loco aspera tantum habet labia: Carnem habet duram, friabilem, albam: quapropter a Romanis Caponis nomine appellatur. Tellinas, Chamas, Conchulas, Cancros, Ursos, Astacos, Locustas, et id genus crustatula edere solet, quibus ejus stomachus dum secatur, distentus esse comperitur. Diphilus Cuculum cum Miluo contulit. Ait enim Miluum durioris esse carnis quam Cuculum: reliqua huic per totum fere similis est. {206}