Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Petrus Bellonius - De aquatilibus. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 12/10/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Coccyx sive Cuculus.
1. Nihil est Cuculo pisce in piscariis Gallicis frequentius, cuius corporis compages & habitus ad Callionymum accedit, & Miluo quodammodo est similis. Grandibus est pinnis præditus. Quamobrem Oppianus Cuculum celerem cognominauit. Cuculum rufum esse, Numenius est author, unde {205} nostris à rubedine Rougetus dicitur. PsSpeusippus tradit Mulo esse similem: unde nonnulli Trigolam à similitudine appellant, ut iam in Trigla diximus. Corio contegitur membraneo, squamis carente, nisi hæ sint admodum subtiles, atque in dorso minus quàm in ventre. Duos habet ordines asperitatum in tergore, veluti squamas in seinuicem incumbentes, inter quas duæ pinnæ tergoris continentur: quarum, quæ capiti vicina est, nonis obfirmatur aculeis: altera ad caudam obtusa sine aculeo exporrigitur. Verumetiam unam iterum utrinque ad latera habet: ac pro pinnis anterioribus, cirrhos hinc atque inde ternos, spineos, qui in aliis piscibus non visuntur: branchias utrinque quatuor: Caput osseum, rugis exasperatum, in quo aculeum utrinque unum (ut in dracone marino dicetur) circa branchias exertum reperias. Dentibus caret, quorum loco aspera tantùm habet labia: Carnem habet duram, friabilem, albam: quapropter à Romanis Caponis nomine appellatur. Tellinas, Chamas, Conchulas, Cancros, Ursos, Astacos, Locustas, & id genus crustatula edere solet, quibus eius stomachus dum secatur, distentus esse comperitur. Diphilus Cuculum cum Miluo contulit. Ait enim Miluum durioris esse carnis quàm Cuculum: reliqua huic per totum ferè similis est. {206}